라틴어 문장 검색

Amicitia itaque spiritalis inter bonos, vitae, morum, studiorum que similitudine parturitur, quae est in rebus humanis atque divinis cum benevolentia et caritate consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:1)
Quae quidem diffinitio ad amicitiam exprimendam satis mihi videtur esse sufficiens, si tamen more nostro caritas nuncupetur, ut ab amicitia omne vitium excludatur, benevolentia autem ipse sensus amandi qui cum quadam dulcedine movetur interius exprimatur.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:2)
Quamdiu enim quemquam ex studio malum delectat, quamdiu honestis inhonesta praeponit, quamdiu ei voluptas gratior est puritate, temeritas moderatione, adulatio correptione;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:37)
quorum primus est electio, secundus probatio, tertius admissio, quartus rerum divinarum et humanarum cum quadam caritate et benevolentia summa consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:2)
Ad dilectionem spectat, cum benevolentia beneficiorum exhibitio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:4)
et hoc cum quadam moderatione et reverentia, ut si non nimius fuerit horror, semper antiquae amicitiae quaedam videantur remansisse vestigia.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:15)
Nam multi his perturbationibus sic tanguntur, ut non solum eorum in nullo laedatur perfectio, sed etiam virtus in earum moderatione laudabilius augeatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:34)
nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:24)
Est proinde viri prudentis sustinere, hunc refrenare impetum, ponere modum benevolentiae, paulatim procedere in affectum, donec iam probato se totum dedat et committat amico.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:9)
occurre benevolentia, ut non rogatus videaris praestare quod petitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:14)
sed in omnibus servanda moderatio est, ut monitio acerbitate, obiurgatio contumelia careat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:10)
nec ordinata desint benevolentiae et caritatis officia vel obsequia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:42)
Laterum aequata convallatio, justae moderationis impressa sigillo, totius corporis speciem ad cumulum perfectionis eduxit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:21)
Tertius, vultus alternando vicarios, nunc serenitatis benevolentiam spondebat, nunc obscuritatis nubes inducebat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:58)
in quo, dum gratiam etiam quorumdam, et puerilem benevolentiam imperiali [0435A] suae virtutis potentia reddebat adultam;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:68)

SEARCH

MENU NAVIGATION